- EQUI
- EQUIin nummis, quid notent; quaerunt Eruditi. Cum enim nummi quidam equum Augustis adpictum praeferant quem habenis ii dextrâ prehendunt: Tristanus in Claudio existimat, fortunam Imperii eo designari, seu potius ipsum Imperium, pro cuius symbolo Equus semper fuerit habitus. At Circenses datos hoc Pacto designari, longe probabilius censet Car. du Frensne: nam et in Diptychis Leodiensi, et Bituricensi, equos dextrâ ductos, quos inde Dextrarios Galli appellarunt, ad Circenses ludos licer intueri, ab ipsis, a quibus edebantur, aurigis distributos. Quod praeter Symmachum satis innuit Capitolin. in Gordian. et Marcellin. Com de Consularu Iustiani p. 60. Eiusmodi vero cum Equo nummos Claudii, et Numeriani exhibet idem. Alium Constantini nobilissimi Caesaris, cusum anno votorum Vicennaliorum 20. cum lemmate, BEATA TRANQUILLITAS, dat Car. du Fresne, indequeve colligit, non in Consulatibus solum, sed et in Votorum nuncupatione, Circenses editos esse: quod idem de Crispi Nobilissimi similiter Caes. anno pariter Votor. Vicennal. cuso, quo Consilatus dignitatem nondum adeptus erat, dicendum iudicat. Sed et Iovianum eodem modo in medallione effingi addit, Dissertat. de inser. Aevi numism.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.